- ANTIMACHUS
- I.ANTIMACHUSCinaedus quidam et formosus feminarum amore insaniens. Alter malitiae nomine a Comicis taxatus. Tertius cognomine ψεκὰς, h. e. minuta pluvia. Quartus Trapezita, cuius meminit Eupolis εν Δήμοις. Quintus, Historicus.II.ANTIMACHUSClaro, ex Ionia oriundus, vel ut alii volunt, Colphonius, Poeta Graecus, tempore Socratis et Lysandri, de Homeri aetate et genere egit, ut auctor est Tatianus, Oratione contra Gentes. Ex quo opere omnino Colophonium fuisseHonierum, prodit Plut. libellô de Homero. Is Antimachus, cum poema quoddam obscurum recitaret, atque omnes praeter Platonem, quod minime intelligerent, discessissent, Plato mihi, inquit, pro omnibus. Cicero et Plut. in Lysandro. Hic aggressus belli Thebani manteriam, vigesimum quartum volumen implevit, antequam duces Thebas usque produceret. Suidas. De eo Catullus Epigr. 96 v. ult.Ut populus tumidô gaudeat Antimachô.Propert. l. 2. Epigr. 34. v. 45.Tu non Antimacho, non tutior ibis Homerô.Aliquot eius versus profert Pausan. in Arcadicus. Idem de Gratiis egit, teste eôdem Pausaniâ in Boeoticus. Adriano Imperatori summopere commendatus. Antimachos alios ponit Suidas, alterum Aegyptium, patriâ Heliopolitanum, qui Cosmopoetam versibus scripsit, alterum Poetam Melicum, cognomentô Psecada. Idem Historicum huius nominis habet: et statuarium celebrem, Plin. l. 34. c. 8.III.ANTIMACHUSTroianus, qui donis Alexandri, aurôque corruptus, impedimentô fuit, quo minus Helena redderetur. Quin et pro contione Troianos hortatus est, ne Menelaum, dum legatus ad eos in urbem venislet cum Ulysse, redire ad suos sinerent, sed in urbe ipsos asservarent, trucidarentque. Homer. Il. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.